Joan Puigdorfila capbreva el rafal de Son Puigdorfila

Die XXIII mensis novembris anno a Natt.ᵉ Domini MDLXXVII

Mag.ᶜᵘˢ Joannes de Puigdorfila, filius Joannis, […] denuntiavit tenere et possidere quoddam raffallum tentum sub allodio proprio et ad presentationem faticae heredum Bernardini Roig, situatum in termino presentis civitatis Maioricarum, ad partem Montanea, sitis prope la Font S.ᵗᵃ. Et affrontatur ex duabus partibus cum raffallis Mag.ᶜⁱ Philippi Despuig et ex alia parte cum raffallo Mag.ᶜⁱ Gasparis Dureta et cum raffallo dicto la Casa Blancha. Quem possidet una cum dicto allodio in vim donationis in precedenti partitacontentae et chalendatae. Qui dictus Mag.ᶜᵘˢ Joannes de Puigdorfila, pater suus, illum possidebat virtute donationis sibi facta de dicto raffallo et als. per magnificam Francinam, eius matrem, pro ut constat in posse Ferdinando de Vergara, nott.ⁱⁱ, sub XXV julii MDXXXXIIII. Quae dicta Francina illum possidebat virtute venditionis sibi facta per Mag.ᶜᵘᵐ Nicolaum Spenyol, curatorem et alios, pro ut constat in posse Alexandri Brondo, nott.ⁱⁱ, sub XXVIIII martis MDXXXXIII. Et etiam constat de dicto allodio instro. mediante recepto per Joannem Porquers, nott.ᵐ publicum Maioricarum, sub ~ novembris MDVIII, mediante quo fuit acquisitus dictus raffallus per Mag.ᶜᵘᵐ Joannotum de Puigdorfila a Mag.ᶜᵒ Antonio de Puigdorfila et aliis. Quare promisit et juravit, ett.


Cúria: Escrivania de Cartes Reials
Data: 23-11-1577
Signatura: ARM, ECR-1146, f. 121v

Deixa un comentari

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

Esteu comentant fent servir el compte WordPress.com. Log Out /  Canvia )

Twitter picture

Esteu comentant fent servir el compte Twitter. Log Out /  Canvia )

Facebook photo

Esteu comentant fent servir el compte Facebook. Log Out /  Canvia )

S'està connectant a %s