Francesc Bartomeu capbreva l’alou sobre el rafal Bendunis

Die XVI mensis septembris anno a Natt. Domini millesimo quingentesimo decimo septimo

Magnificus Franciscus Barthomeu, civis Maioricarum, confessus suit et in veritate recognovit mediante juramento se habere, tenere et possidere quoddam alodium super quoddam rafallo suo quem tenet et possidet in termino civitatis Maioricarum, in valle de Sancta Eulalia, nuncupato Bendunis. Qui quidem rafallus fuit antiquitus d’en Sgleyes. Prout affrontatur ex una parte cum honore Magnifici Johanoti de Puigdorfila, domicelli; de altre part, en lo honor del Magnifici Jacobi Mas, qui fuit Vincem Roig; ex alia parte, cum alcharia Mathei Vida; ex alia parte, cum taulera Magnifici Nicholai Quint, domicelli; et ex alia parte, cum quodam alio rafallo suo tento sub alodio Magnifici Ferdinandi Valentí quodam camino mediante per qui itur de civitate Maioricarum ad dictum rafallum.

Quod quidem alodium superius capibreviatum simul cum dicto rafallo superius confrontato possidet virtute venditionis sibi facte per Dionisium Genovart, civem de Maioricis, filium et heredem Gabrielis Genovard, quondam, prout constat mediante instrumento publico acto in posse discreti Johannis Castell, notarii publici Maioricarum, sub die vigesima sexta mensis madii anno a Natt. Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo sexto.

Qui quidem Dionisius Genovard predicta possidebat virtute donationis per dictum Gabriele Genovard, pater suum, sibi facte ut constat per instrumentum publicum actum Maioricis sub die vigesima tertia mensis octobris anno a Natt. Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo secundo clausum et subsignatum per discretum Petrum Martorell, auctoritate regia, notarium publicum Maioricarum, regentem nottas et prothocolla discreti Petri Martorell, nott., quondam, connott. sui.

Qui dictus Gabriel Genovard predictum alodium una cum dictis rafallis possidebat virtute cuiusdam venditionis sibi facte per Petrum Bofi, fornerium de Maioricis, et dominam Joanneta, eius uxorem, mediante intrumento recepto per discretum Anthonium Catany, notarium publicum de Maioricis, sub die decimanona mensis julii anno a Natt. Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo primo.

Qui dictus Petrus Bofi predicta possidebat vigore donationis sibi facte per vener. Nicholaum Sgleyes, civem de Maioricis, quondam, avunculum suum, ut de dicta donatione constat per publicum instrumentum actum Maioricis in posse discreti Joannis Gradulí, notarii publici Maioricarum, sub die sexta mensis octobris anno a Natt. Domini millesimo quadringentesimo tricesimo quarto.

Qui quidem Nicolaus Sgleyes predicta possidebat ut heres suis certis et legitimis titulis mediantibus Philipi Sgleyes.

Qui dictus Philipus Sgleyes medietate dictorum alodii et rafalli possidebat virtute venditionis sibi facte per Martinum de Janua, filium et heredem alterius Martini de Janua, quondam, ut constat instrumento publico mediante acto in civitate Maioricarum sub kls. octobris anno a Natt. Dni. millesimo trecentesimo tricesimo octavo clauso et subsignato per discretum Antonium Crexell, notarii publici de Maioricis. Alteram vero medietate dictorum alodii et rafalli possidebat dictus Philipus Sgleyes virtute concambii facii cum Raymundo Blanch, cive de Maioricis, et domina Guillerma, eius uxor, mediante instrumento publico dicti concambii acto Maioricis kls. octobris anno a Natt. Dni. millesimo trecentesimo tricesimo octavo.

Qui dictus Raymundus Blanch predicta possidebat vigore venditionis sibi facte per Berengarium de Ulmis cum instrumento publico acto Maioricis idus augusti anno a Nativitate Domini millesimo trecentesimo XXXº septimo in posse dicti discreti Anthonii Crexell, notarii publici Maioricarum.

Qui dictus Berengarius de Ulmis predicta possidebat ut succedens mediantibus suis certis et legitimis titulis in bonis qui fuerunt domine Margarite, uxorem Bernardi de Vallbona.

Qui quidem domina Margarita de Vallbona predicta possidebat virtute duarum venditionis sibi factarum per Guillermum de Vila et Simona, eius uxorem, et Symonem Cibo, filius Vilani de Cibo, et Guillerma, eius uxorem, quarum una fuit sub quarto idus julii anno a Natt. Domini millesimo ducentesimo nonagesimo, altera vero fuit sub quinto nonas martis anno a Natt. Domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono in posse discreti Jacobi Domanech, notarii publici Maioricarum.

Qui quidem Guillermus Vila et Simonem Cibo predicta per indivisum possidebat ut succedentes eorum certis et legitimis titulis in bonis que fuerunt dicti Vilani Cibo, januensis, qui predicta possidebat vigore cuiusdam venditionis sibi facte per dominam Stopasiam, uxorem Arnaldi de Ylerda, quondam, heredem dicti quondam viri sui ut de dicta heres iam constat per ilius ultimum conditum intus civitatem Maioricarum in posse discreti Bernardi d’Artes, nott. publici Maioricarum, sub tertio kls. martis anno a Natt. Dni. millesimo ducentesimo sexagesimo quarto; et de dicta venditione constat per instrumentum publicum actum Maioricis in posse discreti Marquesius Porri, nott. publici, sub XIIII kls. martis anno a Natt. Dni. millesimo ducentesimo sexagesimo quarto.

Qui dictus Arnaldus de Ylerda predicta possidebat virtute cuiusdam donationis et concessionis sibi facte per serenissimum recolende memorie regem Petrum mediante instrumento facto sub XVº madis anno a Natt. Domini millesimo ducentesimo tricesimo sexto.

Quare ett.

Testes vener frater Laurentius Frigola, ordinis hospitalis Sancti Johannis Hierosolymitani prior ville Pollenc, et frater Anthonius Ferrer, monachus ordinis Sancti Benedicti ville Sancti Felicis Guixellensis.


Cúria: Escrivania de Cartes Reials
Data: 16-9-1517
Signatura: ARM, ECR-1146, f. 17

Deixa un comentari

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

Esteu comentant fent servir el compte WordPress.com. Log Out /  Canvia )

Twitter picture

Esteu comentant fent servir el compte Twitter. Log Out /  Canvia )

Facebook photo

Esteu comentant fent servir el compte Facebook. Log Out /  Canvia )

S'està connectant a %s