
Die XXII mensis octobris anno a Natt.ᵉ Domini MDLXXVII
[…]
Belldeport
Item con et re aliud allodium in et super quodam suo rafallo dicto Belldeport, situato in termino pntis. civitatis, prope monasterium de Regali, in vico de Sporles, confrontato ex una parte cum dicto vico de Sporles, et ex alia parte cum quadam transversia que olim fuit vinea de la Real, et ex alius partibus cum camino tendenti ad dictum monasterium de Regali. Quod allodium possidet titulo hereditario predicto [tanquam heres genitoris sui Mag.ᶜᶦ Raymundi de Moyà mediante testamento firmato penes dis.ᵐ Alexandrum Brondo, nott.ᵐ, sub XII Augusti MDXXXXIIII]. Qui dictus eius pater dictum allodium possidebat titulo venditionis facto per Mag.ᶜᵃᵐ Magdalenam, uxorem Mag.ᶜᶦ Joannis Dominici Nicolau ipsi Raymundo de Moyà mediante instro. firmato in posse dis.ᵗᶦ Alexandri Brondo, nott.ᶦᶦ, q.ᵐ, sub XXVIIII maii MDXXXXIIII. Dictus autem Mag.ᶜᵘˢ Dominicus Nicolau dictum allodium possidebat titulo emptionis facta ab heredibus Gasparis Parera mediante instro. firmato penes dis.ᵐ Nicolaum Costa, nott.ᵐ, sub [en blanc] anno MDV. Dictus vero Gaspar Parera dictum allodium possidebat titulo stabilimenti de dicto rafallo cum dicto allodio firmato per nobilem Petrum de Avelleneda in posse dis.ᵗᶦ Joannis Porquer, nott.ᶦᶦ Maio.ᵐ, q.ᵐ, sub VII Januarii MCCCCLXXXXV.
Quare promisit et juravit, ett.
Testes, ett., Joannes Grimalt et Dominicus Alenyà
Cúria: Escrivania de Cartes Reials
Data: 22-10-1577
Signatura: ARM, ECR-1146, f. 118v
